Latin · ~3 min
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.15
Not analysed yet
cum, ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis a Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii cives unum se in locum, ad illam curiam furiis potius suis quam rei publicae infelicem congregabant. ibi cum consilia inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capitolium, qui rostra, qui urbis portas occuparent, ad me concursum futurum civitatis putabant. quod ut cum invidia mea fieret et cum vitae etiam periculo, famam istam fascium dissipaverunt; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt. quod cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex quo caedes esset vestrum omnium consecuta. quae res patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius huius sceleris fons aperietur.