Latin · ~2 min
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.24
Not analysed yet
quod idem contigerat superioribus bellis civilibus. nam mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito genere decreta est. quam ob rem aut supplicatio re publica pulcherrime gesta postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod praeter A. Gabinium contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est. quod ergo ille re, id ego etiam verbo, cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudico.