Latin
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.25
Not analysed yet
quo modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi; quo Hirtium? est ille quidem consul, sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum virtutis atque victoriae. quid? Caesarem, deorum beneficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare imperatorem? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus avertit. Vnius autem diei quot et quantae virtutes, di immortales, fuerunt!