Latin · ~2 min
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.28
Not analysed yet
an vero quisquam dubitabit appellare Caesarem imperatorem? aetas eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute superavit aetatem. ac mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postulanda: cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiam spem eius nominis deferebamus; quod cum est consecutus, auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. hic ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus est secundumque proelium fecit. ita trium imperatorum virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conservata.