Latin · ~1 min
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.29
Not analysed yet
decerno igitur eorum trium nomine quinquaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia. est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis militibus quam memores simus quamque grati. quam ob rem promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi.