Latin
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.30
Not analysed yet
atque utinam, patres conscripti, civibus omnibus solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae promisimus studiose cumulata reddemus. sed id quidem restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur: quam quoniam difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos numquam oportebit consili sui paenitere. sed facile est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorum virtutem memoria prosequi qui pro patria vitam profuderunt.