Latin · ~2 min
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.6
Not analysed yet
sed quoniam significatio vestra satis declarat quid hac de re sentiatis, ad litteras veniam quae sunt a consulibus et a pro praetore missae, si pauca ante quae ad ipsas litteras pertineant dixero. imbuti gladii sunt, patres conscripti, legionum exercituumque nostrorum vel madefacti potius duobus consulum, tertio Caesaris proelio. si hostium fuit ille sanguis, summa militum pietas: nefarium scelus, si civium. quo usque igitur is qui omnis hostis scelere superavit nomine hostis carebit? nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere voltis dubitantis utrum in cive an in hoste figantur. supplicationem decernitis: hostem non appellatis.