Latin · ~1 min
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.7
Not analysed yet
gratae vero nostrae dis immortalibus gratulationes erunt, gratae victimae, cum interfecta sit civium multitudo! de improbis inquit et audacibus. nam sic eos appellat clarissimus vir: quae sunt urbanarum maledicta litium, non inustae belli internecini notae. testamenta, credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut adulescentulos circumscribunt: his enim vitiis adfectos et talibus malos aut audacis appellare consuetudo solet.