Latin · ~1 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.22
Not analysed yet
quamquam de morte Clodi fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constituta— quid enim attinebat nova lege quaeri de eo qui hominem occidisset, cum esset legibus quaestio constituta? —quaesitum est tamen. quod igitur, cum res agebatur, nemo in me dixit, id tot annis post tu es inventus qui diceres?