Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.23
Not analysed yet
quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum ob eamque causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti. ego M. Bibulo, praestantissimo civi, consule nihil praetermisi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione avocarem. in quo Caesar felicior fuit. ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit. postea vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? stulti erat sperare, suadere impudentis.