Latin · ~3 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.24
Not analysed yet
duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim. ea velim reprehendas, si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari prorogaret, alterum ne pateretur ferri ut absentis eius ratio haberetur. quorum si utrumvis persuasissem, in has miserias numquam incidissemus. atque idem ego, cum iam opes omnis et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium, pacis, concordiae, compositionis auctor esse non destiti, meaque illa vox est nota multis: Vtinam, Cn. Pompei, cum C. Caesare societatem aut numquam coisses aut numquam diremisses! fuit alterum gravitatis, alterum prudentiae tuae. haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt. quae si valuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses.