Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.55
Not analysed yet
Vt igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli semen tu fuisti. doletis tris exercitus populi Romani interfectos: interfecit Antonius. desideratis clarissimos civis: eos quoque vobis eripuit Antonius. auctoritas huius ordinis adflicta est: adflixit Antonius. omnia denique, quae postea vidimus—quid autem mali non vidimus? —si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Vt Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, causa pestis atque exiti fuit. reliquae partes tribunatus principi similes. omnia perfecit quae senatus salva re publica ne fieri possent profecerat. cuius tamen scelus in scelere cognoscite.