Latin · ~3 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.56
Not analysed yet
restituebat multos calamitosos: in eis patrui nulla mentio. si severus, cur non in omnis? si misericors, cur non in suos? sed omitto ceteros: Licinium lenticulam de alea condemnatum, conlusorem suum, restituit, quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sed ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret. quam attulisti rationem populo Romano cur eum restitui oporteret? absentem, credo, in reos relatum; rem indicta causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium; vi oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dicebatur, pecunia iudicium esse corruptum? nihil horum. at vir bonus et re publica dignus. nihil id quidem ad rem; ego tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si ita esset, ignoscerem. hominem omnium nequissimum qui non dubitaret vel in foro alea ludere, lege quae est de alea condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime studium suum ipse profitetur?