Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.93
Not analysed yet
Vbi est septiens miliens quod est in tabulis quae sunt ad Opis? funestae illius quidem pecuniae, sed tamen quae nos, si eis quorum erat non redderetur, a tributis posset vindicare. tu autem quadringentiens sestertium quod Idibus Martiis debuisti quonam modo ante Kalendas Aprilis debere desisti? sunt ea quidem innumerabilia quae a tuis emebantur non insciente te, sed unum egregium de rege Deiotaro, populi Romani amicissimo, decretum in Capitolio fixum: quo proposito nemo erat qui in ipso dolore risum posset continere.