Latin · ~2 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.94
Not analysed yet
quis enim cuiquam inimicior quam Deiotaro Caesar? aeque atque huic ordini, ut equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus quibus rem publicam populi Romani caram esse sentiebat. igitur a quo vivo nec praesens nec absens rex Deiotarus quicquam aequi boni impetravit, apud mortuum factus est gratiosus. compellarat hospitem praesens, computarat pecuniam, in eius tetrarchia unum ex Graecis comitibus suis conlocarat, Armeniam abstulerat a senatu datam. haec vivus eripuit, reddit mortuus.