Latin · ~2 min
Speech 3
Cicero, Philippicae 3.5
Not analysed yet
qua peste privato consilio rem publicam—neque enim fieri potuit aliter—Caesar liberavit: qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam scelere Antoni nullam haberemus. sic enim perspicio, sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus interituram fuisse. cui quidem hodierno die, patres conscripti—nunc enim primum ita convenimus ut illius beneficio possemus ea quae sentiremus libere dicere— tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se susceptam sed etiam a nobis commendatam possit defendere. nec vero de legione Martia.