Latin
Speech 3
Cicero, Philippicae 3.6
Not analysed yet
quoniam longo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest. quis enim unus fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia universa? quae cum hostem populi Romani Antonium iudicasset, comes esse eius amentiae noluit: reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum consulem iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi caedem civium atque interitum civitatis videret. atque ea legio consedit Albae. quam potuit urbem eligere aut opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum virorum aut amiciorum rei publicae civium?