Latin · ~2 min
Speech 3
Cicero, Philippicae 3.7
Not analysed yet
huius legionis virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore, civi optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque exercitum persecuta est. faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac auctoritate nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus ad rem publicam recuperandam laude et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia, cum consules designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno die spondeamus.