Latin · ~2 min
Speech 4
Cicero, Philippicae 4.1
Not analysed yet
frequentia vestrum incredibilis, Quirites, contioque tanta quantam meminisse non videor et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfert et spem recuperandae. quamquam animus mihi quidem numquam defuit: tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defendendae fui. quod si id ante facere conatus essem, nunc facere non possem. hodierno enim die, Quirites, ne mediocrem rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. nam est hostis a senatu nondum verbo appellatus, sed re iam iudicatus Antonius.