Latin · ~2 min
Speech 4
Cicero, Philippicae 4.2
Not analysed yet
nunc vero multo sum erectior quod vos quoque illum hostem esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. neque enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis contra quem iure arma sumpta sunt. hanc igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse senatus hodierno die sustulit. C. Caesar qui rem publicam libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur maximis senatus laudibus ornatus est.