Latin · ~2 min
Speech 4
Cicero, Philippicae 4.14
Not analysed yet
ac maioribus quidem vestris, Quirites, cum eo hoste res erat qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis: hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerarium vestrum exhausit, suum non habet. nam concordiam civium qui habere potest, nullam cum habeat civitatem? pacis vero quae potest esse cum eo ratio in quo est incredibilis crudelitas, fides nulla?