Latin · ~2 min
Speech 4
Cicero, Philippicae 4.15
Not analysed yet
est igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cum latrone, cum Spartaco. nam quod se similem esse Catilinae gloriari solet, scelere par est illi, industria inferior. ille cum exercitum nullum habuisset, repente conflavit: hic eum exercitum quem accepit amisit. Vt igitur Catilinam diligentia mea, senatus auctoritate, vestro studio et virtute fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis.