Latin · ~2 min
Speech 4
Cicero, Philippicae 4.16
Not analysed yet
equidem quantum cura, labore, vigiliis, auctoritate, consilio eniti atque efficere potero, nihil praetermittam quod ad libertatem vestram pertinere arbitrabor; neque enim id pro vestris amplissimis in me beneficiis sine scelere facere possum. hodierno autem die primum referente viro fortissimo vobisque amicissimo, hoc M. Servilio, conlegisque eius, ornatissimis viris, optimis civibus, longo intervallo me auctore et principe ad spem libertatis exarsimus.