Latin · ~2 min
Speech 4
Cicero, Philippicae 4.3
Not analysed yet
laudo, laudo vos, Quirites, quod gratissimis animis prosequimini nomen clarissimi adulescentis vel pueri potius; sunt enim facta eius immortalitatis, nomen aetatis. multa memini, multa audivi, multa legi, Quirites: nihil ex omnium saeculorum memoria tale cognovi: qui cum servitute premeremur, in dies malum cresceret, praesidi nihil haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum M. Antoni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium, incognitum certe ceperit, ut exercitum invictum ex paternis militibus conficeret Antonique furorem crudelissimis consiliis incitatum a pernicie rei publicae averteret.