Latin · ~3 min
Speech 5
Cicero, Philippicae 5.25
Not analysed yet
ergo Hannibal hostis, civis Antonius? quid ille fecit hostiliter quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur et cogitet? totum iter Antoniorum quid habuit nisi depopulationes, vastationes, caedis, rapinas? quas non faciebat Hannibal, quia multa ad usum suum reservabat: at hi, qui in horam viverent, non modo de fortunis et de bonis civium, sed ne de utilitate quidem sua cogitaverunt. ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicae, iura belli, exempla maiorum, cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas postulet? legatos decernis? si, ut deprecere, contemnet; si, ut imperes, non audiet; denique quamvis severa legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc quem videmus populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Vt omittam haec quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet bello.