Latin · ~2 min
Speech 5
Cicero, Philippicae 5.26
Not analysed yet
quamvis dicant quod quosdam audio dicturos: legati proficiscantur: bellum nihilo minus paretur, tamen legatorum nomen ipsum et animos molliet et belli celeritatem morabitur. minimis momentis, patres conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni casu rei publicae tum in bello et maxime civili quod opinione plerumque et fama gubernatur. nemo quaeret quibuscum mandatis legatos miserimus: nomen ipsum legationis ultro missae timoris esse signum videbitur. recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est verbis rogandus, cogendus est armis.