Latin · ~2 min
Speech 5
Cicero, Philippicae 5.48
Not analysed yet
at vero apud antiquos Rulli, Decii, Corvini multique alii, recentiore autem memoria superior Africanus, T. Flamininus admodum adulescentes consules facti tantas res gesserunt ut populi Romani imperium auxerint, nomen ornarint. quid? Macedo Alexander, cum ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio et tricesimo anno mortem obiit? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. ex quo iudicari potest virtutis esse quam aetatis cursum celeriorem. nam quod ei qui Caesari invident simulant se timere, ne verendum quidem est ut tenere se possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus utatur.