Latin
Speech 5
Cicero, Philippicae 5.49
Not analysed yet
ea natura rerum est, patres conscripti, ut qui sensum verae gloriae ceperit quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo senserit civem carum haberi salutaremque rei publicae, nihil cum hac gloria comparandum putet. Vtinam C. Caesari, patri dico, contigisset adulescenti ut esset senatui atque optimo cuique carissimus! quod cum consequi neglexisset, omnem vim ingeni, quae summa fuit in illo, in populari levitate consumpsit. itaque cum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes suas amplificandas quam virtus liberi populi ferre non posset. eius autem fili longissime diversa ratio est: qui cum omnibus carus est, tum optimo cuique carissimus. in hoc spes libertatis posita est; ab hoc accepta iam salus; huic summi honores et exquiruntur et parati sunt.