Latin · ~3 min
Speech 5
Cicero, Philippicae 5.50
Not analysed yet
cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus? quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre verae, gravi, solidae gloriae? an hoc vidit puer: si aetate processerit, non videbit? at est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus. nullus iste timor esse debet. omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit; hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorum atque factorum. ita enim ad rem publicam accessit ut eam confirmaret, non ut everteret. omnis habeo cognitos sensus adulescentis. nihil est illi re publica carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius.