Latin · ~2 min
Speech 6
Cicero, Philippicae 6.14
Not analysed yet
statuerunt etiam tribuni militares qui in exercitu Caesaris bis fuerunt. quis est iste ordo? multi fuerunt multis in legionibus per tot annos. Eis quoque divisit Semurium. campus Martius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. sed haec agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Caesaris, clarissimi viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est: huic enim adsensi vii virum acta sustulimus. iacent beneficia Nuculae; friget patronus Antonius. nam possessores animo aequiore discedent: nullam impensam fecerant; nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim quia non habebant.