Latin · ~2 min
Speech 6
Cicero, Philippicae 6.15
Not analysed yet
sed illa statua palmaris de qua, si meliora tempora essent, non possem sine risu dicere: L. Antonio a Iano medio patrono. itane? iam Ianus medius in L. Antoni clientela est? quis umquam in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret expensum? sed nimis multa de nugis: ad causam bellumque redeamus; quamquam non alienum fuit personas quasdam a vobis recognosci, ut quibuscum bellum gereretur possetis taciti cogitare. ego autem vos hortor, Quirites, ut, etiam si melius aliud fuit, tamen legatorum reditum exspectetis animo aequo. celeritas detracta de causa est; boni tamen aliquid accessit ad causam.