Latin
Speech 6
Cicero, Philippicae 6.2
Not analysed yet
eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis. quo quidem tempore, etiam si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam personam impositam a vobis sustinerem. itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium putavi, hominemque audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum: tumultum esse decrevi; iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent.