Latin · ~3 min
Speech 6
Cicero, Philippicae 6.3
Not analysed yet
itaque haec sententia, Quirites, sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non esset, tamen praeter paucos omnes mihi adsensuri viderentur. hodierno autem die spe nescio qua eis obiecta remissior senatus fuit. nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterque consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur. intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. ad quem enim legatos? ad eumne qui pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessierit; ab eis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? quae vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, aequitatis, legationis esse communitas?