Latin · ~2 min
Speech 6
Cicero, Philippicae 6.5
Not analysed yet
itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt legatis mandata facturum; vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus qua possit habiturum. is est enim ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. an ille id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam cc milia admoveret? huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et cc milibus circumscriptum esse patiatur?