Latin · ~2 min
Speech 6
Cicero, Philippicae 6.6
Not analysed yet
non is est Antonius; nam si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum. quod vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus! quid, quod a senatu dantur mandata legatis ut D. Brutum militesque eius adeant eisque demonstrent summa in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore? passurumne censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? numquam patietur, mihi credite. Novi violentiam, novi impudentiam, novi audaciam.