Latin · ~4 min
Speech 7
Cicero, Philippicae 7.14
Not analysed yet
at legatos misimus. heu, me miserum! cur senatum cogor, quem laudavi semper, reprehendere? quid? vos censetis, patres conscripti, legatorum missionem populo Romano vos probavisse? non intellegitis, non auditis meam sententiam flagitari? cui cum pridie frequentes essetis adsensi, postridie ad spem estis inanem pacis devoluti. quam turpe porro legiones ad senatum legatos mittere, senatum ad Antonium! quamquam illa legatio non est, denuntiatio est paratum illi exitium, nisi paruerit huic ordini. quid refert? tamen opinio est gravis. Missos enim legatos omnes vident; decreti nostri non omnes verba noverunt. retinenda est igitur nobis constantia, gravitas, perseverantia; repetenda vetus illa severitas, si quidem auctoritas senatus decus, honestatem, laudem dignitatemque desiderat, quibus rebus hic ordo caruit nimium diu. sed erat tunc excusatio oppressis, misera illa quidem, sed tamen iusta: nunc nulla est. liberati regio dominatu videbamur: multo postea gravius urgebamur armis domesticis. ea ipsa depulimus nos quidem: extorquenda sunt. quod si non possumus facere—dicam quod dignum est et senatore et Romano homine—moriamur.