Latin · ~4 min
7.11 to 7.13
Cicero, Philippicae 7.11-13
Not analysed yet
quid? cum Brutum omine quodam illius generis et nominis natum ad rem publicam liberandam exercitumque eius pro libertate populi Romani bellum gerentem cum Antonio provinciamque fidelissimam atque optimam, Galliam, laudibus amplissimis adfecistis, tum non hostem iudicastis Antonium? quid? cum decrevistis ut consules, alter ambove, ad bellum proficiscerentur, quod erat bellum, si hostis Antonius non erat? quid igitur profectus est vir fortissimus, meus conlega et familiaris, A. Hirtius consul? at qua imbecillitate, qua macie! sed animi viris corporis infirmitas non retardavit. aequum, credo, putavit vitam quam populi Romani votis retinuisset pro libertate populi Romani in discrimen adducere. quid? cum dilectus haberi tota Italia iussistis, cum vacationes omnis sustulistis, tum ille hostis non est iudicatus? armorum officinas in urbe videtis; milites cum gladiis sequuntur consulem; praesidio sunt specie consuli, re et veritate nobis; omnes sine ulla recusatione, summo etiam cum studio nomina dant, parent auctoritati vestrae: non est iudicatus hostis Antonius?