Latin · ~2 min
Speech 7
Cicero, Philippicae 7.7
Not analysed yet
huius magnitudini animi, gravitati, sapientiae tempestas est oblata formidolosissimi temporis. tum autem inlustratur consulatus, cum gubernat rem publicam, si non optabili, at necessario tempore. magis autem necessarium, patres conscripti, nullum tempus umquam fuit. itaque ego ille qui semper pacis auctor fui, cuique pax, praesertim civilis, quamquam omnibus bonis, tamen in primis fuit optabilis—omne enim curriculum industriae nostrae in foro, in curia, in amicorum periculis propulsandis elaboratum est; hinc honores amplissimos, hinc mediocris opes, hinc dignitatem si quam habemus consecuti sumus—