Latin · ~2 min
Speech 7
Cicero, Philippicae 7.8
Not analysed yet
ego igitur pacis, ut ita dicam, alumnus qui quantuscumque sum—nihil enim mihi adrogo —sine pace civili certe non fuissem—periculose dico: quem ad modum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo, sed pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae et augendae quaeso oroque vos, patres conscripti, ut primo, etsi erit vel acerbum auditu vel incredibile a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione quod dixero, neve id prius quam quale sit explicaro repudietis—ego ille, dicam saepius, pacis semper laudator, semper auctor, pacem cum M. Antonio esse nolo. Magna spe ingredior in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam periculosissimum locum silentio sum praetervectus.