Latin · ~2 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.23
Not analysed yet
pro di immortales! ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus denuntiasset ut ab Alexandrea discederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula stantem circumscripsit dixitque se renuntiaturum senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exisset. praeclare: senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque rei publicae. cui qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius repudiandus.