Latin · ~2 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.24
Not analysed yet
an ego ab eo mandata acciperem qui senatus mandata contemneret? aut ei cum senatu quicquam commune iudicarem qui imperatorem populi Romani senatu prohibente obsideret? at quae mandata! qua adrogantia, quo stupore, quo spiritu! cur autem ea legatis nostris dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si vero tum fuit aedilis cum eum iussu Antoni in convivio servi publici loris ceciderunt.