Latin · ~2 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.25
Not analysed yet
at quam modesta mandata! ferrei sumus, patres conscripti, qui quicquam huic negemus. Vtramque provinciam inquit remitto: exercitum depono: privatus esse non recuso. haec sunt enim verba. redire ad se videtur. omnia obliviscor, in gratiam redeo. sed quid adiungit? si legionibus meis sex, si equitibus, si cohorti praetoriae praedia agrumque dederitis. Eis etiam praemia postulat quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus iudicetur. addit praeterea ut, quos ipse cum Dolabella dederit agros, teneant ei quibus dati sint.