Latin · ~2 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.29
Not analysed yet
O di immortales! quam magnum est personam in re publica tueri principis! quae non animis solum debet sed etiam oculis servire civium. domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. quod autem est periculum? nam si maximum in discrimen venitur, aut libertas parata victori est aut mors proposita victo: quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. turpis autem fuga mortis omni est morte peior. nam illud quidem non adducor ut credam,