Latin · ~3 min
8.30 to 8.31
Cicero, Philippicae 8.30-31
Not analysed yet
esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui labori, qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo Romano probari moleste ferant. omnes id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare aut facere aut dicere. ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendi potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et debilis primus veniebat in curiam. huius industriam maxime equidem vellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inviderent.