Latin · ~4 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.32
Not analysed yet
etenim, patres conscripti, cum in spem libertatis sexennio post sumus ingressi diutiusque servitutem perpessi quam captivi frugi et diligentes solent, quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus? equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas, statui tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non differre vestitu. non enim ita gerimus nos hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint ut omnem populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi ut se hosti favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos facile patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. hunc enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. quibus geram morem. redeat ad imperatorem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam revertatur. ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam redierint, veniam et impunitatem dandam puto.