Latin · ~2 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.5
Not analysed yet
sed quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur: ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae pax potest esse certior? illud vero quis potest bellum esse dicere? consulem, fortissimum virum, cum exercitu misimus, qui, cum esset infirmus ex gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit. decernendi enim tempus nondum erat: bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni.