Latin · ~2 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.6
Not analysed yet
ergo illi nunc et eorum exercitus in pace versantur. non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit, designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: deieci praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot. quae pax potest esse maior? dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse dixit.