Latin · ~2 min
Speech 9
Cicero, Philippicae 9.12
Not analysed yet
multum etiam valuisse ad patris honorem pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. et quidem etiam ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur honorem debitum patri praestitisse. quamquam nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio levari potest.