Latin · ~2 min
Speech 9
Cicero, Philippicae 9.13
Not analysed yet
mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra familiaritate sermones gratior illi videtur, si qui est sensus in morte, aenea statua futura et ea pedestris quam inaurata equestris, qualis L. Sullae primum statuta est. mirifice enim Servius maiorum continentiam diligebat, huius saeculi insolentiam vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam quid velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auctoritate et voluntate decerno: quae quidem magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet.