Latin · ~2 min
Speech 9
Cicero, Philippicae 9.14
Not analysed yet
atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P. Servili sententia comprobari necesse est: qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus haberi potest mortuo? sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octavio, cur quod illi datum est huic dandum esse non censet? maiores quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulcra paucis. sed statuae intereunt tempestate, vetustate, sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est quod nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt vetustate.